Liber Job*

Caput 5: Versus 5

Et non erit qui eruat.Ibid.Quia illos ibi veritas eripit, quos hic per disciplinam premit.Cujus messem.Habet quisque donum intelligentiae, quo recta intelligit et dicit: Sed quia eadem non amat nec facit, a messe quam habet, jejunat; sed qui esurit justitiam ab illo audiens recta, se reficit, unde:Quae dicunt, faciteMatth. 23..Et ipsum rapiet armatus.Ibid.Diabolus ut inermis vincitur, cum aperta mala suggerens, omnia bona similiter tollere conatur: sed armatus vincit, alia bona intacta praeterit, alia latenter corrumpit.Et bibent.IDEM.Stultus saepe habet divitias, etc., usque ad et studiosus tarditate praepeditur? respondet:
(* Traductions européennes)